Te Deum

Te Deum laudamus; te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli; tibi caeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus; Te Prophetarum laudabilis numerus; Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
Patrem immensae majestatis; Venerandum tuum verum et unicum Filium; Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.

Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te,
Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Misere nostri, Domine, misere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi:
non confundar in aeternum.

Photos/text: Munchner Philharmoni- ker Konzertprogramme 1995.

Anton Bruckner: Te Deum

Bruckner's Te Deum for soloists, chorus, organ and orchestra is regarded composers best choral work and Bruckner himself regarded it "the pride of his life". It was composed between 1881-1884 and Bruckner dedicated the work to "his dear Lord" with the words "Ad maiorem Dei gloriam" (For the greater glory of God), "in gratitude for having safely brought me through so much anquish in Vienna." The first performance of the work took place in 1885 (2. May) in Viennas Kleiner Musikvereinssaal (today Brahms Saal) with two pianos substituting the orchestra. This performance was directed by Bruckner himself and the first performance with full orchestra took place in 1886 (at Grosser Musikvereinssaal) with Hans Richter as a director).


Photos/text: Nationalbibliothek Wien

Sankt Lukas Church in Munich where Bruckner's Te Deum with Celibidache and Munchner Philharmoniker was performed.